Hľadaný výraz: Hebr 7,20-25, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
20 Et quantum non est sine iure iurando; illi quidem sine iure iurando sacerdotes facti sunt, 21 hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum: “ Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum ”, 22 in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus. 23 Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere; 24 hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium; 25 unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.

1

mail   print   facebook   twitter